Abhinc tres dies in insula quadam


Hodie Nonis illam epistulam accepi quam tu scripsisti Kalendis Novembribus. Eam iterum iterumque legi, quod te maxime desidero. Quam celeriter tua epistula huc advenit! Quinque modo diebus! Heri aliam epistulam Brundisii scriptam accepit pater meus. Haec epistula a Valerio pridie Idus Octobres scripta Romam post viginti dies advenit!
Valerius, ut scis est adulescens pulcher et strenuus qui *** patre suo diu in Bithynia moratus est. Nunc in Italiam Brundisium regressus est. Brundisio Idibus Novembribus proficiscetur et Romam a.d. iii Kal. Dec. adveniet.
Quam libenter eum rursus videbo! Sane tamen multo libentius te videbo ubi tu Romam venies! Tum te libentissime nos omnes accipiemus!
In epistula tua multa rogabas de periculis urbanis. Abhinc tres dies in insula quadam magnum incedium vidimus. Nihil miserabilius umquam vidi. Quamquam enim maior pars incolarum e periculo effugit, mater et duo liberi quos in tertio tabulato conspeximus effugere non poterant. Eheu! Hi miseri flammis oppressi sunt. Ubi de illa matre et liberis cogito, valde commoveor.
Heri vesperi Eucleides noster, ab urbe domum rediens, duos homines e popina quadam exeunte vidit. Qui homines, ubi Eucleidem conspexerunt, statim eum secuti sunt. Eucleides effugere conatus est, sed frustra. Quo celerius currebat ille, eo celerius currebant homines. Facile eum consecuti sunt. O miserrimum Eucleidem! A praedonibus correptus ac fustibus percussus =, gravissime vulneratus est. Vix quidem se domum traxit.
Sed de periculis satis! Hodie mater pulcherrimam mihi pallam emit, quae mihi valde placuit. Sed tristis sum quod lanam semper traho. Tristissima autem sum quod te non video. Fortasse tu Romam *** patre venies. Nonne tu patri hoc persuadebis? Te plurimum desidero. Scribe, sis, quam saepissime. Vale!

Request for Solution File

Ask an Expert for Answer!!
Other Subject: Abhinc tres dies in insula quadam
Reference No:- TGS0148425

Expected delivery within 24 Hours